- VOLCAE Tectosages
- VOLCAE Tectosagesgens Gallica, teste Strabone, ad Pyrenaeum accedens et Septentrionalia Cemmenorum montinum nonnihil attingens. Hos eorundem montium Austrina usque ad promontoria habitare, et fecundam auri terram colere: unde plurimi seditione pulsi migraverint in Asiam, aut Phrygiae maiorem melioremque partem obtinuerint, caputque Ancyram habuerint, fertur. Dicta autem pars haec Phrygiae Galatia et Gallograecia. Caesar fertilissima Germaniae loca circum Hercyniam silvam eosdem occupâsse. atque ibi consedisse, scribit Comm. de bell. Gall. l. 6. c. 23. Etiam Illyricum quidam ex illis petierunt, spoliatisque Istris in Pannonia consedêre, Iustin. l. 32. c. 3. Mediterranea Galatiae occupâsse, Lipsius habet. Plinus vero, l. 5. c. 32. Tolistobogos in Galatia, parte Phrygiae maiore, cum Tectosagibus collocat, Trocmis, quae tertia erat gentium, quae a Brenno Duce, in Dardanis seditione ortâ, secesserant, in Maeonia et Paphlagonia collocatis. Eorum urbes Ptolemaeus recenset Tolosam, Illiberim, Ruscinonem, Narbonem, Carcassonem, Beterras, Ceseronem, et Agatham. Caput Tolosa, in angustiis Isthmi, Oceanum a mari Narbonensi vel interno dividentis, posita, inter Galliae Natbonensis opulentissimas urbes recensetur a Mela, l. 2. c. 4. COLONIA TOLOSA in nummo Galbae, Palladia Martiali, l. 9. Epigr. 101. v. 3. a templo et cultu Minervae. Ab Ausonio, claras inter urbes, n. 13. sicut Narbo 13. ita Tolosa 12. locô collocatur, ad Garumnam, muris ex latere cocto ingentis ambitus cincta, et quintuplex dicitur Epist. ad Paulinum, ob quatuor urbes vel colonias aut regiones veteri Civitati additas. Inter provinciae Narbonensis primae civitates 8. vel 10. secundum alios secundô locô, in veterib. Notit. ponitur, estque Archiepiscopalis et hodie e maximis Galliarum clarissimisque urbibus, vulgo Toulouse. Olim per annos 89. Regia Vesigothorum, caputque regni Tolosani, quod, caesô Alaricô, a Chlodoveo eversum ac occupatum est. Postea Charibertus, Dagobertr Regis frater, cum Tolosates, Cadurcos, Aginnenses, Petrocorios, Santones et Novempopulanos a fratre accepisset, sedem Tolosonam eligens, regnavit aliquandiu in parte provinciae Aquitanicae. Deficientibus dein Meroveis, sub Pippino, et Carolo Ducibus Francorum, subque Pipino Rege Caroli filio, Tolosam cum Ucetia Duces Aquitaniae obtinuêre, Eudeo, eiusque filius ac nepos, Hunoldus et Waifarius. Dein obtinuêre illam Reges Aquitaniae, Ludovicus Pius et Pippinus eius filius neposque Pippinus, ac Carolus Caroli Calvi filius. His successêre diu post Tolosae Comites, nonnumquam Comites St. Aegidii dicti: qui totam Gothiam et partem etiam Aquitaniae, nimirum Albigenses, Cadurcos, Aginnenses, Rutenos ac Petrocorios imperiô presserunt: Marchiâ quoque Provinciae poriti, quam ab Imper. recipiebant, vide Godofr. in Annalibus ad A. C. 1235. Erat Tolosae Capitolium Iovi dicatum, unde forteillorum Capitous, magistratus publici, quales Burdigalae Iurati, alibi. Consules, alibi Pares, alibi Scabini; Amphitheatrum et Palatum, quorum nihil superest. Eius regiones sunt octo, quae Capitolatus vocantur Capitoulas. Episcopus quintô olim locô, inter novem Episcopos Narbonensi Vasconiae Archiepiscopo suffragantes fuit, Carcassonensi, Agathensi, Lutevensique, quod mireris subiectus: postea vero Iohannes XXIII. Tolosam ad Metropolis sive Archiepiscopi extulit fastigium, et septem novas ei sedes, Apamiensem, Mirapicensem, St. Papuli, Montis Albani, Rivensem, Lumberiensem et Vaurensem, attribuit. Hadr. Vales. Notit.Gall.Dioecesi Tolosanâ prae ceteris continentur:Alta Ripa. Aureolus mons, Montoriol. Clarus mons. Iudicatura Laureacensis. Mons Acutus, Montagut. Mons Goliardus, Montgailhard. Mons Laureus. Pauliacum. Placentia. Sancta Fidis. Vetus Tolosa, Vieille Tolose. Villa Longa. Villa Nova. Vivaria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.